- ACHAEMENES
- ACHAEMENESRex Persarum. Horat. Carm. l. 2. od 12.Num tu quae tenuit dives Achaemenes,Permutare velis crine Lyciniae.Amm. Marcellin. l. 19. c. 2. reddit, Rex Regibus imperans: De Sapore enim verba faciens, Persis Saporem, et Achaemenem appellantbus, et Artaxerxem, Rex Regibus imperans, et bellorum victor, interpretatur. Antiquissimus est, qui in hac gente, cuius ante captivitatem obscurum fuit nomen, occurrit. Meminit eius Herodotus, l. 7. c. 11. Pater fuit Cambysis, avus Cyri, quô genitus Cambyles (ex coniectura) Theispei frater, Hystaspis proavi, Cyrum prosevit Cambysis patrem, Regis nomine, honoris ergo insignitum, a Xenophonte. Hic, Mandane, Darii Medi filiâ ductâ, ex illa CYRUM progenuit, qui ex Persis primus, post Darium et Cyaxarem, avum socerumque suum, in hac gente imperavit. Hinc Achaemenidûm Tribus, maximae inter Persas aestimationis, Herodotus l. 1. c. 125. Unde Cambyses moribundus obtestatur Persas presentes, maxime Achaemenidas, ne permittant imperium rursus redire ad Medos, Idem l. 3. c. 65. quô pactô ad Darium, Hystaspis filium et ipsum Achaemenidam, regnum devenit. Sed et in genere Persae hinc Achaemenidae dicti, vide Ioh. Marsahmum Canone Chron. Sec. XVIII. et infra voce Achaemenidae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.